Cantate Domino

Iz Wikivira, proste knjižnice besedil v javni lasti
Jump to navigation Jump to search
Laetentur caeli Cantate Domino
papež Evgen IV.
Bulla Salvatoria
Bula je bila izdana v latinščini, etiopščini in arabščini dne 4. februarja 1441 (verjetno tudi v grščini). Prevod v slovenščino: Janez Jelen, 5. november 2015.
Viri: W2.vatican.va
Dovoljenje: Heckert GNU white.svg Ta datoteka je objavljena pod Dovoljenjem GNU za rabo proste dokumentacije (GFDL).
Izvozi v formatu: EPUB silk icon.svg epub      Mobi icon.svg mobi      Pdf by mimooh.svg pdf      Farm-Fresh file extension rtf.png rtf      Text-txt.svg txt


Papa Eugenius IV: Bulla »Cantate Domino«, die 4 Februarii 1442 edita, Conc. (oecum. XVII) Florentinum, Sessio IX. Definitio sanctae oecumenicae synodi Florentinae. [Bulla unionis Coptorum Aethopumque] latinski izvirnik
Papež Evgen IV: Bula »Cantate Domino« z dne 4. februarja 1442, Florentinski koncil (XVII. ekumenski), seja IX. Florentinska veroizpoved. [Bula zedinjenja s Kopti in Etiopijci] slovenski prevod

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Cantate Domino, quoniam magnifice feci; annuntiate hoc in universa terra; exulta et lauda, habitatio Syon, quoniam magnus in medio tui sanctus Israhel (Is 12,5-6). Cantare profecto et exultare in Domino decet ecclesiam Dei pro hac grandi magnificentia et gloria nominis sui, quam hodierna die clementissimus deus operari dignatus est. Toto siquidem corde laudare et benedicere salvatorem nostrum nos convenit, qui sanctam ecclesiam suam novis quotidie accumulat incrementis. Quanquam autem in populum christianum sua beneficia omni tempore multa ac magna sint, que luce clarius suam erga nos immensam caritatem ostendunt, si tamen accurate inspicimus, que et quanta his diebus novissimis divina clementia facere dignatus est, iudicare certe poterimus hoc nostro tempore plura ac maiora quam a multis retroactis etatibus sue caritatis munera extitisse. Ecce enim nondum exacto triennio in hac sancta ycumenica synodo saluberrimam trium magnarum nationum unionem dominus noster Ihesus Christus sua infatigabili pietate ad commune perenne que totius christianitatis gaudium tam copiose effecit. Unde actum est, ut totus fere oriens, qui gloriosum Christi nomen adorat, ac non parva septentrionis portio post longa dissidia cum sancta Romana ecclesia in eodem fidei ac caritatis vinculo iam convenerint. Primo etenim Greci et hi, qui subsunt quatuor patriarchalibus sedibus multas gentes nationes que et ydiomata continentibus, deinde Armeni, multorum populorum gens, hodie vero Iacobini, magni etiam per Egiptum populi, sancte sedi apostolice uniti sunt.
Et cum nihil salvatori nostro Domino Ihesu Christo gratius sit, quam mutua inter homines caritas, nihilque nomini suo gloriosius atque ecclesie utilius esse possit quam ut christiani omni inter se sublato dissidio in eadem simul fidei puritate conveniant, merito nos omnes et cantare pre gaudio et iubilare in Domino debemus, quos, ut tantam christiane fidei magnificentiam diebus nostris videremus, divina miseratio dignos effecit. Summa igitur cum alacritate annuntiamus magnalia hec in universa christianorum terra, ut sicut nos pro gloria Dei et exaltatione ecclesie gaudio inenarrabili repleti sumus, ita et alios tante letitie participes faciamus, ut omnes uno ore magnificemus et glorificemus Deum (Rm 15,6) et sue maiestati, prout dignum est, magnas quotidianas que gratias agamus pro tot tantis que mirabilibus beneficiis, hac etate ecclesie sue sancte collatis. Et quoniam, qui opus Dei diligenter exercet, non modo meritum ac retributionem in celis expectat, sed et apud homines amplam gloriam laudem que meretur, venerabilem fratrem nostrum Iohannem Iacobinorum patriarcham, huius sancte unionis cupidissimum, a nobis et tota ecclesia merito laudandum et extollendum ac communi omnium christianorum favore cum tota sua gente dignum iudicamus. Is enim a nobis per nostrum oratorem (Albertus de Sarteano o.f.m.) ac litteras excitatus ut ad nos et hanc sanctam synodum legationem mitteret et se ac suam gentem in eadem cum ecclesia Romana fide uniret dilectum filium Andream natione Egiptium, abbatem monasterii sancti Antonii apud Egiptum, in quo et habitasse et mortuus esse sanctus ipse Antonius perhibetur, religione et moribus non mediocriter institutum, ad nos et ipsam synodum destinavit, cui devotionis zelo accensus imposuit atque commisit, ut fidei doctrinam, quam sancta Romana ecclesia tenet et predicat, nomine ipsius patriarche et suorum Iacobinorum reverenter susciperet, deferendam postea per eum ad ipsum patriarcham et Iacobinos, ut et ipsi eandem agnoscerent ratam que haberent et in suis regionibus predicarent.
Nos igitur, quibus voce Domini commissum est pascere oves Christi (Cf. Io 21,17), ipsum Andream abbatem per nonnullos huius sacri concilii insignes viros super articulis fidei et sacramentis ecclesie et quibusque ad salutem spectantibus diligenter examinari fecimus, et tandem, quantum visum est fore necessarium, exposita eidem abbati sancte Romane ecclesie fide catholica et per ipsum humiliter acceptata, hanc, que sequitur, veram necessariamque doctrinam hodie in hac solenni sessione sacro approbante ycumenico concilio Florentino in nomine Domini tradidimus.
Im primis igitur sacrosancta Romana Ecclesia, Domini et Salvatoris nostri voce fundata, firmiter credit, profitetur et predicat unum verum Deum, omnipotentem, incommutabilem et eternum; Patrem et Filium et Spiritum sanctum; unum in essentia, trinum in personis, Patrem ingenitum, Filium ex patre genitum, Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedentem, Patrem non esse Filium aut Spiritum sanctum, Filium non esse Patrem aut Spiritum sanctum, Spiritum sanctum non esse Patrem aut Filium, sed Pater tantum Pater est, Filius tantum Filius est, Spiritus sanctus tantum Spiritus sanctus est. Solus Pater de substantia sua genuit Filium. Solus Filius de solo Patre est genitus. Solus Spiritus sanctus simul de Patre procedit et Filio, he tres persone sunt unus Deus, non tres dii, quia trium est una substantia, una essentia, una natura, una divinitas, una immensitas, una eternitas, omniaque sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio. Propter hanc unitatem Pater est totus in Filio, totus in Spiritu sancto, Filius est totus in Patre, totus in Spiritu sancto, Spiritus sanctus est totus in Patre, totus in Filio. Nullus alium aut precedit eternitate aut excedit magnitudine aut superat potestate. Eternum quippe et sine initio est, quod Filius de Patre extitit, et eternum ac sine initio est, quod Spiritus sanctus de Patre Filio que procedit. Pater, quicquid est aut habet, non habet ab alio, sed ex se, et est principium sine principio. Filius, quicquid est aut habet, habet a Patre, et est principium de principio. Spiritus sanctus, quicquid est aut habet, habet a Patre simul et Filio. Sed Pater et Filius non duo principia Spiritus sancti, sed unum principium, sicut Pater et Filius et Spiritus sanctus non tria principia creature, sed unum principium.
Quoscunque ergo adversa et contraria sentientes damnat, reprobat et anathematizat et a Christi corpore, quod est ecclesia, alienos esse denuntiat. Hinc damnat Sabellium personas confundentem et ipsarum distinctionem realem penitus auferentem, damnat arrianos, eunomianos, macedonianos, solum Patrem verum Deum esse dicentes, Filium autem et Spiritum sanctum in creaturarum ordine collocantes. Damnat et quoscunque alios, gradus seu inequalitatem in trinitate facientes.
Firmissime credit, profitetur et predicat unum verum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse omnium visibilium et invisibilium creatorem, qui quando voluit, bonitate sua universas tam spiritales quam corporales condidit creaturas, bonas quidem, quia a summo bono facte, sunt sed mutabiles, quia de nihilo facte sunt, nullam que mali asserit esse naturam, quia omnis natura, in quantum natura est, bona est.
Unum atque eundem Deum veteris ac novi testamenti hoc est legis et prophetarum atque evangelii profitetur auctorem, quoniam eodem Spiritu sancto inspirante utriusque testamenti sancti locuti sunt, quorum libros suscipit et veneratur qui titulis sequentibus continentur. Quinque Moysi id est Genesi, Exodo, Levitico, Numeris, Deuteronomio; Iosue, Iudicum, Ruth, Quatuor Regum, Duobus Paralipomenon, Esdra, Neemia, Tobia, Iudith, Hester, Iob, Psalmis, David, Parabolis, Ecclesiaste, Canticis Canticorum, Sapientia, Ecclesiastico, Isaya, Ieremia, Baruch, Ezechiele, Daniele, Duodecim Prophetis Minoribus id est Osee, Iohele, Amos, Abdia, Iona, Michea, Naum, Abachuc, Sophonia, Ageo, Zacharia, Malachia; Duobus Machabeorum, Quatuor Evangeliis, Mathei, Marci, Luce, Iohannis; Quatuordecim Epistolis Pauli, Ad Romanos, Duabus ad Corinthios, ad Galatas, ad Ephesios, ad Philipenses, Duabus ad Thesalonicenses, ad Colocenses, Duabus ad Thimotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebreos; Petri Duabus; Tribus Iohannis; Una Iacobi Una Iude; Actibus Apostolorum, et Apocalipsi Iohannis.
Propterea Manichaeorum anathematizat insaniam, qui duo prima principia posuerunt, unum visibilium, aliud invisibilium, et alium novi testamenti Deum, alium veteris esse dixerunt.

Firmiter credit, profitetur et predicat unam ex Trinitate personam, verum Deum Dei Filium ex Patre genitum, patri consubstantialem et coeternum, in plenitudine temporis, quam divini consilii inscrutabilis altitudo disposuit, propter salutem humani generis, veram hominis integram que naturam ex immaculato utero Marie virginis assumpsisse et sibi in unitatem persone copulasse tanta unitate, ut, quicquid ibi Dei est, non sit ab homine separatum, et quicquid est hominis non sit a deitate divisum sit que unus et idem indivisus utraque natura in suis proprietatibus permanente deus et homo Dei Filius et hominis Filius, equalis patri secundum divinitatem minor Patre secundum humanitatem (Symbolum Athanasianum), immortalis et eternus ex natura divinitatis, passibilis et temporalis ex conditione assumpte humanitatis.

Firmiter credit, profitetur et predicat Dei Filium in assumpta humanitate ex virgine vere natum, vere passum, vere mortuum et sepultum, vere ex mortuis resurrexisse, in celum ascendisse, sedereque ad dexteram Patris, et venturum in fine seculorum ad vivos mortuos que iudicandos. Anathematizat autem, execratur et damnat omnem heresim contraria sapientem. Et primum damnat Ebionem, Cherintum, Marcionem, Paulum Samosatenum, Fotinum omnes que similiter blasfemantes, qui percipere non valentes unionem personalem humanitatis ad Verbum, Ihesum christum dominum nostrum, verum Deum esse negaverunt, ipsum purum hominem confitentes, qui divine gratie participatione maiore quam sanctioris vite merito suscepisset, divinus homo diceretur. Anathematizat etiam Maniceum cum sectatoribus suis, qui Dei Filium non verum corpus, sed fantasticum sumpsisse somniantes, humanitatis in Christo veritatem penitus sustulerunt, necnon Valentinum asserentem Dei Filium nihil de virgine matre cepisse, sed corpus celeste sumpsisse atque ita transisse per uterum virginis, sicut per aqueductum defluens aqua transcurrit. Arrium etiam, qui asserens corpus ex virgine assumptum anima caruisse voluit loco anime fuisse deitatem. Apollinarem quoque, qui intelligens, si anima corpus informans negetur, in Christo humanitatem veram ibidem non fuisse, solam posuit animam sensitivam, sed deitatem verbi vicem rationalis anime tenuisse. Anathematizat etiam Theodorum Mopsuestenum atque Nestorium asserentes humanitatem Dei Filio unitam esse per gratiam, et ob id duas in Christo esse personas, sicut duas fatentur esse naturas, cum intelligere non valerent unionem humanitatis ad verbum ypostaticam extitisse, et propterea negarent verbi subsistentiam accepisse. Nam secundum hanc blasfemiam non verbum Caro factum est, sed verbum per gratiam habitavit in carne, hoc est, non Dei Filius homo factus est, sed magis Dei Filius habitavit in homine. Anathematizat etiam, execratur et damnat Euticem archimandritam, qui cum intelligeret iuxta Nestorii blasfemiam veritatem incarnationis excludi et propterea oportere, quod ita Dei verbo unita esset humanitas, ut deitatis et humanitatis una esset eademque persona, ac etiam capere non posset stante pluralitate naturarum unitatem persone, sicut deitatis et humanitatis in Christo unam posuit esse personam, ita unam asseruit esse naturam, volens ante unionem dualitatem fuisse naturarum, sed in unam naturam in assumptione transisse, maxima blasfemia et impietate concedens aut humanitatem in deitatem aut deitatem in humanitatem esse conversam. Anathematizat etiam, execratur et damnat Macharium Anthiocenum omnes que similia sapientes, qui, licet vere de naturarum dualitate et persone unitate sentiret, tamen circa Christi operationes enormiter oberravit, dicens in Christo utriusque nature unam fuisse operationem unamque voluntatem. Hos omnes cum heresibus suis anathematizat sacrosanta Romana ecclesia affirmans in Christo duas esse voluntates duas que operationes.

Firmiter credit, profitetur et docet neminem unquam ex viro femina que conceptum a dyaboli dominatu fuisse liberatum, nisi per fidem mediatoris Dei et hominum Ihesu Christi (Cf. I Tm 2,5) domini nostri, qui sine peccato conceptus natus et mortuus humani generis hostem, peccata nostra delendo, solus sua morte prostravit, et regni celestis introitum, quod primus homo peccato proprio cum omni successione perdiderat, reseravit, quem aliquando venturum omnia veteris testamenti sacra sacrificia, sacramenta, ceremonie presignarunt.

Firmiter credit, profitetur et docet legalia veteris testamenti seu mosaice legis, que dividuntur in ceremonias, sacra sacrificia, sacramenta, quia significandi alicuius futuri gratia fuerant instituta, licet divino cultui illa etate congruerent, significato per illa domino nostro Ihesu Christo adveniente cessasse, et novi testamenti sacramenta cepisse. Quemcunque etiam post passionem in legalibus spem ponentem et illis velut ad salutem necessariis se suadente, quasi Christi fides sine illis salvare non posset, peccasse mortaliter. Non tamen negat a Christi passione usque ad promulgatum evangelium illa potuisse servari, duntamen minime ad salutem necessaria crederentur. Sed post promulgatum evangelium sine interitu salutis eterne asserit non posse servari.
Omnes ergo post illud tempus circumcisionis et sabbati reliquorum que legalium observatores alienos a Christi fide denuntiat et salutis eterne minime posse esse participes, nisi aliquando ab his erroribus resipiscant. Omnibus igitur, qui christiano nomine gloriantur, precipit omnino, quocunque tempore vel ante vel post baptismum a circumcisione cessandum, quoniam sive quis in ea spem ponat sive non, sine interitu salutis eterne observari omnino non potest. Circa pueros vero propter periculum mortis, quod potest sepe contingere, cum ipsis non possit alio remedio subveniri nisi per sacramentum baptismi, per quod eripiuntur a dyaboli dominatu et in Dei filios adoptantur, admonet non esse per quadraginta aut octuaginta dies seu aliud tempus iuxta quorundam observantiam sacrum baptisma differendum, sed quamprimum commode fieri potest, debere conferri, ita tamen, quod mortis imminente periculo, mox sine ulla dilatione baptizentur, etiam per laicum vel mulierem, in forma ecclesie, si desit sacerdos, quemadmodum in decreto Armenorum plenius continetur.

Firmiter credit, profitetur et predicat omnem creaturam Dei bonam nihil que reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (1 Tm 4,4), quia iuxta verbum Domini non quod intrat in os coinquinat hominem (Mt 15,11), illamque mosaice legis ciborum mundorum et immundorum differentiam ad cerimonialia asserit pertinere, que surgente evangelio transierunt et efficacia esse desierunt. Illam etiam apostolorum prohibitionem, ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato (At 15, 29), dicit, illi tempori congruisse, quo ex Iudeis atque gentili bus, qui antea diversis ceremoniis moribusque vivebant, una surgebat ecclesia, ut cum Iudeis etiam gentiles aliquid communiter observarent et in unum Dei cultum fidem que conveniendi preberetur occasio, et dissensionis materia tolleretur, cum Iudeis propter antiquam consuetudinem sanguis et suffocatum abhominabilia viderentur, et esu immolaticii poterant arbitrari gentiles ad ydolatriam redituros. Ubi autem eo usque propagata est christiana religio, ut nullus in ea Iudeus carnalis appareat, sed omnes ad ecclesiam transeuntes in eosdem ritus evangelii ceremonias que conveniant, credentes omnia munda mundis (Tt 1,15), illius apostolice prohibitionis causa cessante etiam cessavit effectus. Nullam itaque cibi naturam condemnandam esse denuntiat, quem societas admittit humana, nec inter animalia discernendum per quemcunque sive virum sive mulierem, et quocunque genere mortis intereant, quamvis pro salute corporis, pro virtutis exercitio pro regulari et ecclesiastica disciplina possint et debeant multa non negata dimitti; quia iuxta apostolum omnia licent sed non omnia expediunt (1 Cor 6,12; 10,22).

Firmiter credit, profitetur et predicat nullos extra ecclesiam catholicam existentes, non solum paganos, sed nec iudeos aut hereticos atque scismaticos eterne vite fieri posse participes, sed in ignem eternum ituros, qui paratus est dyabolo et angelis eius (Mt 25, 41), nisi ante finem vite eidem fuerint aggregati, tantum que valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solis in ea manentibus ad salutem ecclesiastica sacramenta proficiant et ieiunia, elemosine ac cetera pietatis officia et exercitia militie christiane premia eterna parturiant, neminem que quantascunque elemosinas fecerit, et si pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari, nisi in catholice ecclesie gremio et unitate permanserit.
Amplectitur autem, approbat et suscipit sanctam Nicenam synodum trecentorum decem et octo patrum temporibus beatissimi Silvestri predecessoris nostri et magni Constantini piissimi principis congregatam, in qua impia heresis arriana cum suo auctore damnata est, et diffinitum est Filium Dei patri esse consubstantialem et coeternum.
Amplectitur etiam, approbat et suscipit sanctam Constantinopolitanam synodum centum quinquaginta patrum, beatissimi Damasi predecessoris nostri et Theodosii senioris tempore convocatam, que impium Macedonii anathematizavit errorem, qui Spiritum sanctum non Deum, sed creaturam asserebat. Quos damnant, damnat, quod approbant, approbat, et per omnia vult ibidem diffinita illesa et inviolata subsistere.
Amplectitur etiam, approbat et suscipit sanctam primam Ephesinam synodum ducentorum patrum, que tertia est in ordine universalium synodorum, sub beatissimo Celestino predecessore nostro et Theodosio iuniore convocatam, in qua impii Nestorii est damnata blasfemia, diffinitum que est Domini nostri Ihesu Christi veri Dei et veri hominis unam esse personam, et beatam Mariam semper virginem non solum christotochon, sed etiam theotochum, hoc est non tantum hominis, sed Dei genitricem ab omni ecclesia predicandam.
Damnat autem, anathematizat et respuit impiam Secundam Ephesinam synodum, sub beatissimo Leone predecessore nostro et prefato principe congregatam, in qua Dioscorus Alexandrinus antistes, Euticis heresiarche defensor et sancti Flaviani Constantinopolitani pontificis impius persecutor, execrandam illam synodum ad approbationem euticiane impietatis arte et minis attraxit.
Amplectitur etiam, approbat et suscipit sanctam Calcedonensem synodum, quartam in ordine universalium synodorum, sexcentorum et triginta patrum temporibus prefati beatissimi Leonis predecessoris nostri et Martiani principis celebratam, in qua heresis euticiana cum suo auctore Eutice et Dioscoro defensore damnata est, et diffinitum est dominum nostrum Ihesum Christum esse verum Deum et verum nomine, et in una eadem que persona divinam humanam que naturas integras, inviolatas, incorruptas, inconfusas, distinctas, que mansisse humanitate agente, que hominis sunt, et deitate, que Dei. Quos damnat, damnatos habet; quos approbat, approbatos.
Amplectitur etiam approbat et suscipit sanctam quintam synodum Secundo apud Constantinopolim, tempore beatissimi Vigilii predecessoris nostri et Iustiniani principis celebratam, in qua sacri Calcedonensis concilii diffinitio de duabus naturis et una persona Christi renovata est, multique Origenis errores suorum que sequacium, presertim de demonum aliorum que damnatorum penitentia et liberazione, reprobati atque damnati sunt.
Amplectitur etiam, approbat et suscipit sanctam tertiam Constantinopolitanam synodum centum quinquaginta patrum, que sexta est in ordine universalium synodorum, temporibus beatissimi Agathonis predecessoris nostri et Constantini iv huius nominis principis congregatam in qua Macharii Anthioceni et sectatorum heresis condemnata est, et diffinitum est in Domino nostro Ihesu Christo duas esse perfectas integras que naturas et duas operationes, duas etiam voluntates, licet esset una eadem que persona, cui utriusque nature competerent actiones, deitate agente, que Dei sunt, et humanitate, que hominis sunt.
Amplectitur etiam, approbat et suscipit omnes alias universales synodos auctoritate Romani pontificis legitime congregatas ac celebratas et confirmatas, et presertim hanc sanctam Florentinam, in qua inter alia Grecorum atque Armenorum sanctissima unio consummata est, et multe circa utramque unionem saluberrime diffinitiones edite sunt, prout in decretis desuper promulgatis plene continetur, quorum tenor in hunc modum sequitur.
Laetentur celi ....
Exultate deo ....

Verum quia in suprascripto decreto Armenorum non est explicata forma verbo rum, quibus in consecratione corporis et sanguinis Domini sacrosancta Romana ecclesia, apostolorum Petri et Pauli doctrina et auctoritate firmata semper uti consuevit, illam presentibus duximus inserendam. In consecratione corporis Domini hac utitur forma verborum: Hoc est enim corpus meum. Sanguinis vero: Hic est enim calix sanguinis mei, novi et eterni testamenti, misterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum& (Mt 26,28; Mc 14,18; Lc 22,10; 1 Cor 11,25).
Panis vero triticeus, in quo sacramentum conficitur, an eo die an antea decoctus sit, nihil omnino refert; dummodo enim panis substantia maneat, nullatenus dubitandum est, quin post predicta verba consecrationis corporis a sacerdote cum intentione conficiendi prolata, mox in verum Christi corpus transubstantietur.
Quoniam nonnullos asseritur quartas nuptias tanquam condemnatas respuere, ne peccatum, ubi non est, esse putetur, cum secundum apostolum mortuo viro mulier sit ab eius lege soluta, et nubendi, cui vult, in Domino habeat facultatem (Rm 7,3; 1 Cor 7,39), nec distinguat, mortuo primo, secundo vel tertio, declaramus non solum secundas ac tertias, sed et quartas atque ulteriores, si aliquod canonicum impedimentum non oste, licite contrahi posse. Commendatiores tamen dicimus, si ulterius a coniugio abstinentes in castitate permanserint, quia sicut virginitatem viduitati, ita nuptiis castam viduitatem laude ac merito preferendam esse censemus.

His omnibus explicatis prefatus Andreas abbas nomine dicti patriarche ac proprio et omnium iacobinorum hoc saluberrimum synodale decretum cum omnibus suis capitulis, declarationibus diffinitionibus, traditionibus, preceptis et statutis, omnemque doctrinam in ipso descriptam necnon quicquid tenet et docet sancta sedes apostolica et Romana ecclesia, cum omni devotione et reverentia suscipit et acceptat. Illos quoque doctores et sanctos patres, quos ecclesia Romana approbat, ipse reverenter suscipit; quascunque vero personas et quicquid ipsa Romana ecclesia reprobat et damnat; ipse pro reprobatis et damnatis habet, profitens tanquam vere obedientie Filius nomine, quo supra, ipsius sedis apostolice ordinationibus et iussionibus fideliter et semper obtemperare.

Lecto solemniter in praesenti synodo hoc decreto latino sermone, mox in arabico, praefatus Andreas abbas, ipsorum Iacobinorum decretum publice ibidem perlegit, atque infrascripta verba in scriptis arabice subiunxit, quae incontinenti recitata sunt: beatissime pater...

Datum Florentiae in pubblica sessione synodali, solemniter in ecclesia domus S. Mariae Novellae, apud quam nunc residemus, celebrata, anno Incarnationis dominicae MCCCCXLI, pridie nonas februarii, pontificatus nostri anno X, die 4 februarii 1441, pont. anno X.
[1] [2] [3]

Zunanje povezave in sklici[uredi]

Pojte Gospodu, ker je storil velika dela; oznanjujte jih po vesoljni zemlji; vriskaj in hvali ga Sion, kajti velik je v tvoji sredi Sveti Izraelov [4]

Dovršeno prepevanje in veselje se spodobi Božji Cerkvi zaradi Božjega veličastnega in slavnega imena, za dela, ki jih je dandanašnji milosrčni Bog blagovolil storiti. Primerno je, da s celim srcem hvalimo in blagoslavljamo našega usmiljenega zveličarja, ki je blagovolil dandanes svojo sveto Cerkev obsipati s svojimi darovi…
Najprej so se zedinili s svetim Apostolskim sedežem Grki in tisti, ki spadajo pod štiri patriarhalne sedeže ter vsebujejo mnoge narode in navade, nato Armenci, mnogoštevilno ljudstvo, danes pa jakobiti, veliko egiptovsko ljudstvo.
Mi torej, ki nam je zaupana pašnja Kristusovih ovc po Gospodovi besedi (pr. Jn 21,17), smo predložili opatu Andreju preučevanje verskih členov in zakramentov Cerkve…, ki jih je ponižno sprejel in danes mu to veroizpoved na tej slovesni seji Florentinskega vesoljnega cerkvenega zbora izročamo.

Najprej sveta rimska Cerkev, ki je osnovana po besedi našega Gospoda in Zveličarja, trdno veruje, izpoveduje in oznanja, da obstaja en pravi Bog, vsemogočen, nespremenljiv in večen; Oče, Sin in Sveti Duh; enega bistva, v treh osebah, Oče nerojen, Sin se poraja iz Očeta, Sveti Duh pa izhaja iz Očeta in Sina… So tri osebe, ne trije bogovi, vsi trije imajo eno bistvo, eno podstat, eno naravo, eno božanstvo, eno neizmernost, eno večnost, in v vsem so eno, razen kar se tiče odiosov izhajanja..

Isti Bog stare in nove zaveze je avtor postave, prerokov in tudi tvorec evangelijev. Sveti Duh je navdihoval enako obe zavezi; staro zavezo sestavljajo naslednje knjige, ki jih tukaj naštevamo: pet Mojzesovih knjig, in sicer Starjenje, Izhod, Levitik, Števila, Ponovljeni zakon; Jozue, Ruta, Štiri knjige kraljev, Dve Paralipomenon, Ezdra, Nehemija, Tobija, Judita, Estera, Job, Psalmi, David, Pregovori, Pridigar, Visoka pesem, Modrost, Eklezijast, Izaija, Jeremija, Baruh, Ezekijel, Danijel, Dvanajst malih prerokov in sicer: Ozej, Joel, Amos, Abdija, Jona, Mihej, Naum, Habakuk, Sofonija, Agej, Zaharija, Malahija; Dve Makabajski knjigi, Štirje evangelici: Matej, Marko, Luka, Janez; Štirinajst Pavlovih pisem: Rimljanom, Dve Korinčanom, Galačanom, Efežanom, Filipljanom, Dve Solunčanom, Kološanom, Dve Timoteju, Titu, Filemonu, Hebrejcem;Dve Petrovi, Tri Janezova, Eno Jakobovo, eno Judovo; Apostolska dejanja in Janezovo razodetje…

Trdno veruje, izpoveduje in oznanja, da se je Božji Sin učlovečil in rodil iz Device Marije, trpel, resnično umrl, bil pokopan, umrl in vstal od mrtvih, šel v nebesa, sede na desnici Očetovi in bo prišel ob koncu časov soditi žive in mrtve (in obsoja nasprotna mnenja heretikov).

Trdno veruje, izpoveduje in oznanja, da nihče, ki je bil spočet od moža in žene, ni bil rešen izpod hudičeve oblasti razen po veri v srednika med Bogom in ljudmi našega Gospoda Jezusa Kristusa, [5] ki je bil brez greha spočet, rojen in umrl kot žrtev za človeški rod, izničil naše grehe, porazil jih s svojo smrtjo in odprl vstop v nebeško kraljestvo, ki ga je prvi človek s svojim grehom izgubil za vse svoje potomstvo. Njegov prihod so napovedovale vse daritve, obredi in skrivnosti stare zaveze.

Trdno veruje, izpoveduje in oznanja, da so zakoni stare zaveze ali Mojzesov zakon, ki so se kazali v obredih, svetih žrtvah, skrivnostih, bili ustanovljeni, da v znamenjih kažejo na tiste zakramente, ki bodo delili milost in da so prenehali s prihodom našega Gospoda Jezusa Kristus, ko so se začeli zakramenti nove zaveze…
Starozavezna obreza je prenehala, ko je za zveličanje postavljen krst otrok, po katerem postanemo resnični Božji posinovljenci po zasluženju Kristusovega trpljenja. V smrtni nevarnosti lahko in mora podeliti krst vsak laik, tudi ženska po obredu Cerkve, če ni na razpolago duhovnika, kakor je obširneje omenjeno v Odloku za Armence.

Trdno veruje, izpoveduje in oznanja, da je Bog ustvaril vse stvari dobre in ničesar ne smemo zametavati, kar uživamo z zahvaljevanjem [6], kajti po Božji besedi ne onečisti človeka tisto, kar prihaja skozi usta [7]. To razliko med čistimi in nečistimi jedmi je treba smatrati za obredni predpis Mojzesovega zakona, ki je prenehal s prihodom evangeljske resnice…Tistim, ki so namreč prešli iz judovstva v krščanstvo, ni treba več držati starih predpisov o čistih in nečistih jedeh, kajti čistim je vse čisto [8]. Smejo jesti vse, čeprav ni vse v korist. (1 Kor 6,12; 10,22).

Trdno veruje, izpoveduje in oznanja, da nihče, ki se nahaja zunaj katoliške Cerkve: ne samo pogani, ampak niti judje niti krivoverci (=heretiki) niti razkolniki, ne morejo biti deležen večnega življenja, ampak bodo šli v večni ogenj, ki je pripravljen hudiču in njegovim angelom [9], razen če se bodo katoliški Cerkvi pridružili pred koncem svojega življenja. Enotnost cerkvenega telesa je vredna toliko, da so cerkveni zakramenti veljavni le za tiste, ki ostanejo v njej; tudi post, miloščina in druga nabožna dela, ki nam prinašajo nebeško zasluženje, kakor tudi vse krepostne vaje krščanske vojske dosegajo večno nagrado le v Cerkvi. Nihče se ne more zveličati, če ne ostane v naročju in edinosti katoliške Cerkve, pa naj bi še tako delil miloščino, ali pa bi za Kristusovo ime prelil celo svojo kri. [10][11]
Odobravamo in potrjujemo tovrstno učenje, ki so ga podajali ekumenski koncili, ki so obsojali nasprotna učenja, in sicer: Nicejski koncil, Prvi carigrajski koncil, Efeški koncil, Kalcedonski koncil, Drugi carigrajski koncil, Tretji carigrajski koncil. Obsojamo pa Drugo efeško sinodo, ki je učila temu nasproten nauk.

Zelo pa katoliška Cerkev čisla, potrjuje in odobrava tudi vse druge vesoljne cerkvene zbore, ki so jih zakonito zbrali, vodili in potrdili s svojo oblastjo rimski papeži, predvsem pa ta Florentinski koncil, na katerem je bilo doseženo sveto zedinjenje med Grki in Armenci; v zvezi s tem zedinjenjem smo izdali mnoge zelo koristne določbe, ki jih bomo sedaj v celoti navedli, kot sledi:
Laetentur celi
Exultate deo

V zgoraj omenjenem Odloku za Armence ni omenjena oblika besed, s katerimi ima navado trdno po nauku in oblasti apostolov Petra in Pavla sveta Rimska Cerkev posvečevati Gospodovo telo in kri, zato jih sedaj tukaj navajamo. Pri posvečevanju Gospodovega telesa uporablja tele besede: To je moje telo. Pri posvečevanju krvi pa: To je kelih moje krvi, nove in večne zaveze, ki se za vas in za vse preliva v odpuščenje grehov [12] Resnični pšenični kruh, ki se uporablja za zakrament, je pečen na isti dan ali poprej, in od njega ne ostane ničesar; čeprav je doslej bil v bistvu kruh, nikakor ne smemo dvomiti, da se spremeni: ko je namreč duhovnik izgovoril posvetilne besede nad kruhom z namenom posvečevanja v Gospodovo telo, se spremeni ta kruh v pravo Kristusovo telo.

Nihče naj ne obsoja četrtega zakona in ga zavrača ali smatra za grešnega, saj po apostolskem nauku je žena svobodna, kadar njen mož umrje, in se sme poročiti, s katerim se hoče [13][14] Zato razglašamo, da se sme poročiti po moževi smrti ne le enkrat ali dvakrat, ampak kolikorkrat ji mož umrje. Seveda pa še bolj priporočamo, da se vdova vzdrži ponovne poroke in ostane vzdržna v čistosti, saj vzdržnost in čistost presega poročni stan.

Ko smo vse to razložili omenjenemu opatu in patriarhu Andreju, kar veruje, izvaja in uči sveti apostolski sedež in Rimska Cerkev, je vse sprejel pobožno in spoštljivo. Iste učitelje in svete očete, ki jih odobrava Rimska cerkev, sam spoštljivo sprejema; vse tiste osebe in učenja, ki jih ista Rimska cerkev zavrača in obsoja, zavrača in obsoja tudi on. Tako izraža pravo sinovsko pokorščino istemu Apostolskemu sedežu, njegovim določbam in ukazom in se jih hoče zvesto in stalno držati.
Po slovesnem branju pred navzočim koncilom tega odloka v latinščini , takoj nato v arabščini , je dodal omenjeni opat Andrej samim jakobinskim odlokom pripis v arabščini, ki se glasi: »Sveti oče…« 

Dano v Florenci, na javni koncilski seji, ki smo jo obhajali slovesno v stolnici Santa Maria del Fiore , v letu Gospodovega učlovečenja 1441, 4. febuarja, v desetem letu našega papeževanja.

  • L. Tomassetti et Collegii adlecti Romae virorum s. theologiae et ss. canonum peritorum Bullarium Romanum (Tomi XXIV), Bullarum diplomatum et privilegiorum sanctorum romanorum pontificum Taurinensis editio: collectione novissima plurium brevium, epistolarum, decretorum actorumque S. Sedis a s. Leone Magno usque ad praensens, Augustae Taurinorum: Seb. Franco, H. Fory et Henrico Dalmazzo editoribus: [potem] A. Vecco et sociis, 1857-1872, Tomo V, 1860, pp. 58-65.
  • G. Alberigo, G.L. Dossetti, P.-P. Joannou, C. Leonardi, P. Prodi, H. Jedin (a cura di), Conciliorum Oecumenicorum Decreta, edizione bilingue, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2013, pp. 567-583.
  • H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 592-603.
  • Iz 12,5.6; SSP: Pojte Gospodu, ker je storil velika dela, naj bodo znana po vsej zemlji. Zaukaj in zavriskaj, ki prebivaš na Sionu, ker je velik v tvoji sredi Sveti Izraelov! EKU: Pojte Gospodu, ker je storil velike reči! Naj bo to znano po vsej zemlji! Vriskajte in se radujte, prebivalci Siona; zakaj velik je med vami Sveti Izraelov!
  • Prim. 1 Tim 2,5
  • Kajti vse, kar je ustvaril Bog, je dobro in ničesar ne smemo zametavati, le da to uživamo z zahvaljevanjem. (1 Tim 4,4 SSP)
  • Mt 15,11
  • Tit 1,15
  • Mt 25,41
  • DH 1351
  • [1] Izvan Crkve nema spasenja Katolik.hr 1. avgust 2013
  • Mt 26,28; Mr 14,18; Lk 22,10; 1 Kor 11,25
  • Rm 7,3; 1 Kor 7,39
  • Žena bo veljala za prešuštnico, če vzame drugega moža, dokler živi njen mož; če pa mož umrje, je prosta postave, tako da ni prešuštnica, če vzame drugega moža (Rim 7,3 Eku).