Stran:Basar Pridige 1.djvu/8

Iz Wikivira, proste knjižnice besedil v javni lasti
Stran je bila lektorirana

proſequendum excitavit: Veſtro enim Nomini, bunc qualemcunque ʃacræ eloquentiæ a me impenſum laborem еa fretus ſpe inſcribendum cenʃui, ut, quod in eo ad abʃolutam operis pefectionem deſideratur, id ab eximio illo, quo præcipuas Academias jam olim illuſtraſtis, ſapientiæ veſtra, & virtutum ſplendore. veluti mutuatum accerʃeretur. Neque vanè hoc ominari licet, illud namque inſigni, qua præcellitis meritorum, famæ, ас Nominis veʃtri Claritati cum ſole comune eſt, eundem, quo in ſereſplendet, fulgorcmlargè alijs quoque impertiri. Admittite igitur Viri Ornatiiſſimi, exiguum iſtud, quod in præʃenti Concionum opere exhibeo, ſingularis erga vos obſervantiæ meæ, ſincerique ſtudij monimentum; Veſtraquidem illud dignitate, ас merito longè inferius, præſtanti tarnen, quo eminetis, & inclytæ Patriæ Veſtræ apprimè perſpeczo zelo, ac pietati quàm maximè debitum, ſacilè mecum omnes agnoſcent: Sumam etenim, quam añuo lucubrationum barum, licèt materiæ tantæ gravitati impari conatu pertracto, perfectionis Chriſtianæ præſtantiam, & normam, ani mis jam pridem veſtris comprebendiſtis, comprehensámque, ac laudatiſſimis moribus expreſſam, ſuſpiciendam nonminus, quàm æmulandam etiam alijs exhibetis. Vivite proinde commiſſarum vobis Eccleſiarum Bono incolumes diu, ас felices, gloriæque veſtræ, & virtutum mаgnitudinem annis æquate, id, quod ex anima voveo

Honori Veſtro
Devotiſſimus Servus
Bartholomæus Baſſsar S. J.