Stran:Basar Pridige 1.djvu/7

Iz Wikivira, proste knjižnice besedil v javni lasti
Jump to navigation Jump to search
Stran je bila lektorirana


in publicum emittendo, ut ſic DEI ter Opt. Max. laudem, aс Nomen, quod juxta Apoſtolum omnis lingua confitetur. Carniolicum et iam l atriæ noſtræ idioma, non voce duntaxat,ſed publicis et iam typis eloqueretur. Cum vero Concionum barum argumento Sacra Divi Ignatij Exercitia contineri, mecum animo reputarem, illud continuo occurrit, ad vos Eas præcipuo jure quodam pertinere, ut qui æternas illas veritates, in ijsdem Exercitijs propoʃitas, veſtras planè eſfeciſtis, dum eas inſigni ſanè pietatis Exemplo ad ſaluberrimam Magni Spiritus Magiſtri Divi Ignatij normam repetitis per annos ſingulos commentationibus in Eberndorffenſi receſſu, ac conventu expensas, animis veſtris. altiùs ſemper imprimitis ipſi, & àlijs etiam curæ præfertim veſtræ creditis mentibus, tam publcia sacro de ſuggeſtu inſtitutis ſermonibus, quam privatis alloquijs, ас monitis, exponere, & inʃtillare adlaboratis. Subvereri quidem non immerito poteram tuum, Reverendiſſime, Perilluſtris, ac Clariſſime Domine Rector, Ampliſſimum tantáque laudum præſtantia inclytum Nomen exiguo huic operi præfigere, ne tua, ne ſimul etiam Reverendiſſimi, ac Clariſſimi Domini Secretarij, ас Celeberrimæ Sodalitatis totius præclara & multiplicia decora obſcurare videar; dum ea in humili; exiguaque opellæ hujus meæ pagina commemoro, anguſtisque adeo limitibus conſtringo in majus encomiorum volumen Juſſectura; Verum Eadem gloriæ veʃtræ magnitudo, quæ me, ſollicito metu anxium a ſuſcepto conſilio penè averterat, ad retinendum illud, magnaque fiducia